[28] EPISTOLA XXVIII.

Egregia Virtute, fide & doctrina praedito

D. PETRO MEDMANNO,

Coloniae in domo Illustriss. Domini Comitis Stolbergii Decani,

S.D.

Et Agrippinam vestram videre Hieronymus noster, & salutare senem optimum D. Caesarium voluit. Quare istuc expatiari constituit. Eo autem consilium ejus etiam probavi, quia cum istinc sint myropolia, curationes experiri commodius ibi poterit. Deduces igitur eum ad Doctorem Echriam, quem non dubito juveni versanti in iisdem Philosophiae studiis libenter gratificaturum esse. Audire etiam aliquos professores Hieronymus cupit, seu Philosophiae, seu aliarum honestarum artium, quare cum vel Richvicio, vel alicui nostri ordinis amice commendabis, qui auditoria non gravatim hospiti monstret. Meministi Homericum illud: Ulyssem non modo urbes, sed etiam sensus multarum urbium cognovisse. Non igitur tantum vetera Romanorum monumenta, sed etiam studia & doctrinam urbis celebratissimae, quae & vetustissima literarum sedes in Germania, considerare cupit. Hanc honestissimam ejus cupiditatem te adjuvare velim. Bene Vale, die VII. Maji. Bonnae. D. Longolio dices salutem meis verbis meque ei commendabis.

PHILIPPUS MELANTHON.